Index facultatum (verba)

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
Index facultatum

Sacra Congregatio consistorialis
CIRCA ABSOLUTIONEM GENERALI"
8. Decembris 1939

(Fons: commentarium officiale AAS 31 [1939] 710-713)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


INDEX FACULTATUM quae a Sanctissimo Domino Nostro PIO Divina Providentia Papa XII Vicariis castrensibus seu Cappellanis maioribus, quocumque vocantur nomine, in omnibus nationibus aut regionibus in quibus status belli aut militum ad arma convocatio adest vel forte aderit, conceduntur, habitualiter subdelegandae suis cappellanis militaribus aliisque, si velint, sacerdotibus utriusque cleri ratione militiae sibi subditis, dummodo idoneis et dignis, in favorem tum ipsorum sacerdotum et clericorum tum militum aliorumque fidelium exercitum terrae, maris et a eris comitantium, atque perdurante praesenti bello dumtaxat valiturae :

1. Sacrum bis litandi diebus dominicis aliisve festis de praecepto et, urgente necessitate conficiendi nempe Ssmam Eucharistiam in communem utilitatem, etiam diebus ferialibus servatis rubricis et ieiunio.

2. Litandi Sacrum loco honesto atque decenti, etiam sub dio et in navi, remoto quovis irreverentiae periculo iustaque de causa, servatis vero cautelis, quoties Missa Utatur sub dio, ad impediendam fragmentorum Ssmae Eucharistiae dispersionem causa ventorum, ad hoc adhibito tentorio ad tria latera altaris descendente.

3. Gaudendi personali indulto altaris privilegiati, quoties Missae sacrificium in suffragium animarum illorum, qui in bello ceciderunt, applicant.

4. Legendi diebus dominicis et festis Domini Missam de Ssma Trinitate; per Octavam Paschalem Missam Dominicae Resurrectionis; aliis vero festis duplicibus I et II classis Missam de Beata Maria Virgine, pro diversitate temporis adsignatam; in unoquoque casu cum Gloria et Credo, addita oratione tempore belli; reliquis autem diebus vel enunciatam Missam de Beata Maria Virgine cum oratione tempore belli, vel Missam tempore belli cum oratione de Sancta Maria, vel Missam de Requie.

Quod si Missam celebrare maluerint festi vel feriae currentis et paramenta coloris ritui respondentis praesto non sint, liceat uti paramentis albi coloris.

5. Benedicendi paramenta necnon utensilia ad sacrificium Missae necessaria, quando sacra unctio non exquiritur.

6. Adhibendi formulam breviorem cum renovanda sit consecratio altaris portatilis.

7. Celebrandi Missam absque ministro inserviente, si hic haberi nequeat.

8. Omittendi «Passionem» diebus quibus legi oporteat, recitando loco Evangelii ultimam tantum partem Passionis, et Dominica Palmarum Evangelium Benedictionis Palmarum.

9. Adhibendi formulam breviorem Benedictionis Palmarum, recitando scilicet orationes «Petimus», «Deus qui dispersa», «Deus qui olivae ramum » (hic benedicuntur et distribuuntur rami) et in fine orationem «Omnipotens».

10. Celebrandi Missam feria V in Coena Domini.

11. Peragendi feria VI in Parasceve sacros ritus, incipiendo tamen a detectione Crucis et, Ss. Speciebus ad altare delatis, Missam prosequendo incensationibus omissis.

12. Permittendi ut in sacellis militibus destinatis etiam in navibus, loco tamen apto et decenti, sub peculiari vigilantia capellani militaris, Ssmae Eucharistiae Sacramentum adservetur, dummodo altare in quo ciborium collocabitur sit decenter instructum et sacra supellectili sufficienter praeditum, ibidem Missae sacrificium semel saltem in hebdomada celebretur, eiusdem ciborii clavis caute custodiatur^ lampas coram Sanctissimo indesinenter collucescat et Sacrae Species frequenter iuxta rubricas renoventur.

13. Excipiendi sacramentales confessiones omnium fidelium, qui in exercitu militant vel exercitui quovis modo sunt addicti, captivorum, si forte et ipsi in captivitate sint detenti, et, in locis bellici territorii tantummodo, omnium fidelium ad se accedentium, eosque absolvendi ab omnibus casibus et censuris quomodocumque reservatis, iniunctis de iure iniungendis, cum onere tamen intra semestre ab absoluto bello ad Sacram Poenitentiariam pro mandatis sub poena reincidentiae recurrendi, si de censuris specialissimo modo Sedi Apostolicae reservatis atque de illa, de qua in Decreto S. Poenitentiariae « Lex sacri caelibatus » diei 18 aprilis 1936 agatur. Haec autem valeant etiam pro absolutionibus impertiendis, de quibus infra n. 14.

14. Imminenti aut commisso praelio :

a) meminerint sacerdotes se, licet ad confessiones non adprobatos, facultate gaudere omnes milites immediate ante praelium vel in praelio dimicantes, prout in mortis periculo constitutos, absolvendi, particulari quidem absolutione, a quibusvis peccatis et censuris, iniunctis de iure iniungendis;

b) liceat iisdem sacerdotibus absolvere a quibusvis peccatis et censuris quantumvis reservatis et notoriis, generali formula seu communi absolutione, absque praevia orali confessione, sed doloris actu debite emisso, quando sive prae militum multitudine sive prae temporis angustia singuli audiri nequeant, eosque ita absolutos, ad S. Mensam Eucharisticam, per modum Viatici, admittere. Ne omittant vero poenitentes docere absolutionem ita receptam non esse profuturam, nisi rite dispositi fuerint, eisdemque obligationem manere integram confessionem suo tempore peragendi;

c) liceat denique impertire Benedictionem Apostolicam cum Indulgentia plenaria hac formula : « Ego, facultate mihi ab Apostolica Sede tributa, Indulgentiam plenariam et remissionem omnium peccatorum vobis concedo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen». Quoniam vero occasione belli ipsae civitates, quae liberae seu apertae vocantur, aeréis incursionibus expositae inveniuntur, ne christifideles religionis subsidiis in vitae discrimine destituantur, liceat sacerdotibus, instante mortis periculo durantibus praefatis incursionibus, eosdem a quibusvis peccatis et censuris reservatis et notoriis, etiam formula generali eadem ratione de qua sub n. 14 absolvere, eisdemque impertire Benedictionem Apostolicam cum Indulgentia plenaria de qua supra.

15. Adhibendi, in administrando Baptismate adultis, formulam pro parvulis adsignatam.

16. Concedendi infirmis ut Ssmam Eucharistiam quotidie recipere possint etiamsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint.

17. Reducendi divinum Officium aut illud commutandi, quando ob aliquod legitimum impedimentum recitari nequeat, in alias pias praeces iuxta rerum adiuncta praescribendas.

18. Dispensandi super lege ieiunii et abstinentiae.

19. Concedendi ut praeceptum paschale adimpleri possit toto anni tempore.

20. Benedicendi unico signo crucis et gratis quocumque titulo :

a) obiecta pietatis eisque applicandi Indulgentias Apostolicas, necnon coronis eas, quae a S. Birgitta nuncupantur;

b) coronas iuxta typum coronarum Ssmi Rosarii B. M. V. confectas, eisque adnectendi Indulgentias a Patribus Crucigeris nuncupatas;

c) Crucifixos eisque applicandi sive sacrae Viae Crucis Indulgentias pro legitime impeditis a visitandis eiusdem Viae Crucis stationibus, sive Indulgentiam plenariam a quocumque ex fidelibus in mortis articulo constitutis lucrandam.

21. Ditandi numismata ad hoc praescripta singulis scapularium benedictionibus ita ut eadem deferentes gratias et Indulgentias lucrentur scapularium, quin haec ex panno confecta prius receperint. Ut vero etiam fidelibus, qui captivi sive apud exercitum sive apud civitates detinentur, pro viribus auxilium et solacium afferatur, quae Benedictus XV f. r. superiore immani bello opportune statuerat, ab Augusto Pontifice iterum praescribuntur fideliterque exsequenda mandantur.

Quapropter :

1. Ordinarii dioecesani et Vicarii castrenses seu Cappellani maiores, sub quorum iurisdictione captivi inveniuntur, quamprimum sacerdotes eligant ut curam captivorum gerant, unum aut pro necessitate plures eorum linguae satis peritos; quos, si nullum habeant intra dioecesis suae fines, ab aliis Ordinariis mutuentur. Hi vero libenter idoneos suppeditent.

2. Sacerdotes ad id munus electi nihil reliqui faciant quod ad captivorum utilitatem tum animi tum vitae corporisque pertineat; consolentur, assideant, a necessitatibus variis — iisque interdum acerbissimis — aile vent.

3. Exquirant praesertim et percontentur, utrum litteris an aliomodo, captivi familias de se certiores fecerint. Quod si negaverint se fecisse, suadeant, ut saltem apertas chartulas tabellarías (vulgo caries postales, Postkarten, Post cards) statim mittant, quibus suos de propria valetudine doceant.

4. Verum, si captivi aut imperitia scribendi aut ex morbo vel accepto vulnere, aut quavis alia de causa, a simili litterarum commercio prohibeantur, sua ipsi manu delecti sacerdotes, eorum vice ac nomine, caritate permoti, scribant, et diligenter studeant — opem, si casus ferat, ab Apostolicae Sedis Legatis petentes — ut epistolae eo tute perveniant quo destinantur.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 8 Decembris 1939.

Fr. R. C. Card. Rossi,
a Secretis

V. Santoro,

Adsessor.
Meine Werkzeuge