Post editum (verba)

Aus Kathpedia
(Weitergeleitet von Post editum)
Wechseln zu: Navigation, Suche
Decretum
Post editum

S. Congregatione Rituum
7 Decembris 1906
De S. Communione infirmis non ieiunis.

(Fons: commentarium officiale: ASS 36 [1906] 603-604)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

Post editum de frequenti et quotidiana SS. Eucharistiae sumptione decretum die 20 mensis Decembris 1905, concessasque a SSmo. D.; R. Pio PP. JX die 30 mensis Maii eiusdem anni indulgentias omnibus Christi fidelibus, qui certas preces devote recitaverint pro quotidianae Communionis propagatione; post additum praeterea decretum Urbis et Orbis, die 14 mensis Februarii 1906 a S. C. Indulgentiarum et Reliquiarum, cuius decreti vi possent Christi fideles per quotidianam Communionem lucrari omnes indulgentias, absque onere confessionis hebdomadariae, vix dicere est, quanta lae- titia benignae huiusmodi S. Sedis dispositiones exceptae sint, praesertim ab Episcopis et moderatoribus religiosorum Ordinum.[1] Excitato inde studio fovendae pietatis, quaesitum est, si quo forte modo consuli posset aegrotis diuturno morbo laborantibus et eucharistico Pane haud semel confortari cupientibus, qui naturale ieiunium in sua integritate servare nequeant. Quare supplices ad hoc preces delatae sunt SSmo D. N. Pio PP . X ; qui, re mature perpensa auditoque consilio S. Congregationis Concilii,[2] benigrie concessit ut infirmi, qui iam a mense decumberent absque certa spe ut cito convalescant, de confessarii consilio SSmam Eucharistiam sumere possint semel aut bis in hebdomada, si agatur de infirmis qui degunt in piis domibus, ubi SSmum Sacramentum adservatur, aut privilegio fruuntur celebrationis Missae in Oratorio domestico; semel vero aut bis in mense pro reliquis, etsi aliquid per modum potus antea sumpserint, servatis de cetero regulis a Rituali Romano et a S. Rituum Congregatione ad rem praescriptis. Praesentibus valituris, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, die 7 mensis Decembris 1906.

† VINCENTIUS Card. Episc. Praenestinus,
Praefectus
C. De Lai

Secretarius

Notae

  1. Cfr. Acta S. Sedis, Vol. 37, pag. 794; vol. 38, p. 400, et vol. 39 , p. 62.
  2. Cfr. Acta S. Sedis, vol. 39, pag. 499 in causa Romana et aliarum.
Meine Werkzeuge