Sacramentum pietatis (verba)

Aus Kathpedia
(Weitergeleitet von Sacramentum pietatis)
Wechseln zu: Navigation, Suche
Apostolisches Breve
Sacramentum pietatis

durch das Papst Johannes Paul II. dem Komitee für die Eucharistischen Weltkongresse den Titel "päpstlich" verliehen hat
11 februarii 1986

(Fons: Päpstliches Komitee für die Eucharistischen Weltkongresse: Die Eucharistischen Weltkongresse für eine Neuevangelisierung, Vatikanische Verlagsbuchhandlung, Vatikanstadt 1991, Seite 143)


IOANNES PAULUS PP. II
AD PERPETUAM REI MEMORlAM


»Sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis« (S. Aug., in Joann. Ev. Tract. 26, 6, 13, PL 35, 1613) sanctissima videlicet Eucharistia, centrum est vitae Ecclesiae. Tantae rei consideratione ducti, amore et studio ferimur in Consilium, cum hac Apostolica Sede arcte coniunctum, cuius est Eucharisticos Conventus Internationales apparare et promovere. Cum ergo Venerabilis Frater Noster Opilius Cardinalis Rossi petierit ut praedictum institutum, cuius est Praeses, quodque usque adhuc »Stabile Consilium Eucharisticis Conventibus Internationalibus Provehendis« appellabatur, nomine »Pontificio« insigniretur, Nos his precibus libenter obsecundamus. Quapropter hisce Litteris Nostraque auctoritate Consilium Eucharisticis Conventibus Internationalibus Provehendis »Pontificium« edicimus, verbo »Stabile« omisso. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, illisque ad quos spectant, plenissime suffragari. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Februarii, anni MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS CARD. CASAROLI
a publicis Eccl. negotiis
Meine Werkzeuge