Petrum et paulum apostolos (verba): Unterschied zwischen den Versionen
Oswald (Diskussion | Beiträge) (Bild) |
Oswald (Diskussion | Beiträge) |
||
Zeile 46: | Zeile 46: | ||
Dum autem apud nostrae aetatis homines religionis sensus minuitur, quo fides veluti suo naturali fundamento innititur, opinationes novae ad exegesim vel ad theologiam attinentes, saepe sumptae a philosophicis doctrinis audacibus quidem sed ineptis, huc illuc in catholicae doctrinae campum irrepunt. Quibus opinionibus non solum in dubium vocatur vel depravatur germana veritatum significatio, quas Ecclesia cum auctoritate docuit, sed, ficta causa religionem ad nostrorum temporum ingenium accommodandi, magisterii ecclesiastici norma neglegitur, investigationis theologicae studia ad placata historicismi, quem vocant, prorsus conformantur, audetur Sacrarum Scripturarum testimonio indolem sacram et historiae fidem denegare, et vel eo contenditur, ut apud Populum Dei ille mentis habitus inducatur, quem post-conciliarem appellant; talis scilicet mentis habitus, qui, firma cohaerentia posthabita, qua affluens et praeclara copia doctrinae legumque Concilia Oecumenici cum sacro patrimonio magisterii et disciplinae Ecclesiae componitur, eo spectat, ut translaticium fidelitatis studium erga Ecclesiam pessumdetur atque inanis propagetur spes christianam religionem nova interpretatione donandi, quae tamen nonnisi temeraria ac sterilis esse posset. Quid superesset de nostrae fidei veritatibus aut de theologali virtute, qua easdem credimus, si huiusmodi conatus, auctoritati magisterii ecclesiastici subducti, aliquando praevalerent? | Dum autem apud nostrae aetatis homines religionis sensus minuitur, quo fides veluti suo naturali fundamento innititur, opinationes novae ad exegesim vel ad theologiam attinentes, saepe sumptae a philosophicis doctrinis audacibus quidem sed ineptis, huc illuc in catholicae doctrinae campum irrepunt. Quibus opinionibus non solum in dubium vocatur vel depravatur germana veritatum significatio, quas Ecclesia cum auctoritate docuit, sed, ficta causa religionem ad nostrorum temporum ingenium accommodandi, magisterii ecclesiastici norma neglegitur, investigationis theologicae studia ad placata historicismi, quem vocant, prorsus conformantur, audetur Sacrarum Scripturarum testimonio indolem sacram et historiae fidem denegare, et vel eo contenditur, ut apud Populum Dei ille mentis habitus inducatur, quem post-conciliarem appellant; talis scilicet mentis habitus, qui, firma cohaerentia posthabita, qua affluens et praeclara copia doctrinae legumque Concilia Oecumenici cum sacro patrimonio magisterii et disciplinae Ecclesiae componitur, eo spectat, ut translaticium fidelitatis studium erga Ecclesiam pessumdetur atque inanis propagetur spes christianam religionem nova interpretatione donandi, quae tamen nonnisi temeraria ac sterilis esse posset. Quid superesset de nostrae fidei veritatibus aut de theologali virtute, qua easdem credimus, si huiusmodi conatus, auctoritati magisterii ecclesiastici subducti, aliquando praevalerent? | ||
− | Iamvero ad confirmandam fidem nostram recto sensu expressam, ad studium excitandum doctrinarum quae nuper a Concilio Oecumenico propositae sunt, ad catholicorum nisus sustinendos, qui novas rationes exponendi veritates fidei inquirunt, sed cum deposito doctrinae Ecclesiae plane consentientes eodem sensu eademgue sententia (Cf [[Vinzenz von | + | Iamvero ad confirmandam fidem nostram recto sensu expressam, ad studium excitandum doctrinarum quae nuper a Concilio Oecumenico propositae sunt, ad catholicorum nisus sustinendos, qui novas rationes exponendi veritates fidei inquirunt, sed cum deposito doctrinae Ecclesiae plane consentientes eodem sensu eademgue sententia (Cf [[Vinzenz von Lerins]], [[Vinzenz von Lerins: Commonitorium|Commonitorium]] 1, 23: PL 50, 668; D.-S. 3020); ad haec omnia assequenda, dicimus, nunc, certo transacto temporis spatio, feliciter adveniunt saecularia huiusmodi Apostolorum sollemnia. Quae quidem omnibus Ecclesiae sanctae filiis eam geminam opportunitatem praebent: ut in primis Iesu Christo, Dei Filio, Mediatori et fidei nostrae Consummatori, verbas illis respondeant humilitatis et magnitudinis plenis: ego credo, scilicet eius Verbo, eius Personae eiusque salutis nuntio plenum praestent intellectus et voluntatis assensum (Cf Heb 12,2; Conc. Vat. I, Const. Dogm. de fide catholica, c. 3: D.-S. 3008, 3020; Conc. Vat. II, Const. Dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 5: AAS 57 (1965), p. 7; Const. Dogm. de Divina Revelatione Dei verbum, 5, 8: AAS 58 (1966) pp. 819, 821); ut praeterea summos illos Christi testes, Petrum et Paulum, debito prosequantur honore, renovantes nempe christianum propositum nostram ipsorumque fidem sincere et actuose profitendi, atque etiam precatione et opera allaborantes, ut inter christianos universos eiusdem fidei unitas redintegretur. |
In animo non habemus aliud indicere Iubilaeum, cum proxime ad finem venerit Iubilaeum extraordinarium, quod post conclusum Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum statuimus; attamen paterno animo vos omnes hortamur, Venerabiles Fratres in Episcopatu, ut Symbolum fidei verbis explanetis, peculiaribus sacris officiis honestetis, ac praesertim rite et saepe una cum vestris sacerdotibus et christifidelibus pronuntietis, hac vel illa adhibita formula, quae in catholicae Ecclesiae precibus in usu est. | In animo non habemus aliud indicere Iubilaeum, cum proxime ad finem venerit Iubilaeum extraordinarium, quod post conclusum Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum statuimus; attamen paterno animo vos omnes hortamur, Venerabiles Fratres in Episcopatu, ut Symbolum fidei verbis explanetis, peculiaribus sacris officiis honestetis, ac praesertim rite et saepe una cum vestris sacerdotibus et christifidelibus pronuntietis, hac vel illa adhibita formula, quae in catholicae Ecclesiae precibus in usu est. |
Aktuelle Version vom 19. August 2024, 15:37 Uhr
Petrum et paulum apostolos |
---|
a papa
Paulo VI.
Ad Episcopos universos pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes,
saeculo XIX expleto postquam Sancti Apostoli Petrus et Paulus martyrium Romae fecerunt
22. februarii 1967
(Commentarium officiale: AAS 59 [1967], pp. 193-200)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist |
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Petrum et Paulum Apostolos siquidem iure merito christifideles veluti primarias columnas habent non modo sanctae huius Romanae Sedis, sed totius etiam Ecclesiae Dei vivi per terrarum orbem disseminatae, rem idcirco cum Apostolico munere Nostro consentaneam Nos suscipere censemus, magnopere vos omnes, Venerabiles Fratres, adhortantes, ut, animis Nobiscum coniunctis, in dicione cuiusque vestra, memoriam undevicies saecularem pie celebrari curetis martyrii Romae ab ipsis fortiter facti: hoc est a Petro, quem Christus Dominus sive Ecclesiae suae quasi fundamentum sive almae huius Urbis Episcopum delegit, atque a Paulo, doctore nempe Gentium (Cf 1 Tim 2,7), eodemque primae christianae consortionis hic conditae magistro et amico.
Quo anno gloriosissimi huius eventus memoria reapse agenda sit, per ea quae supersunt historica monumenta definite statuere nobis non licet. Pro certo autem habemus Petrum et Paulum Romae martyrium fecisse inter Neronianam christianorum insectationem, quae ab anno sexagesimo quarto ad sexagesimum octavum saeviit. Quorum Apostolorum martyrium commemorat sanctus Clemens, eiusdem Petri in regimen Romanae Ecclesiae Successor, qui ad Corinthios stribens iis generosa exempla duorum Athletarum hisce verbis proponit: Propter zelum, et invidiam, qui maximae et iustissimae columnae erant, persecutionem passi sunt et certaverunt usque ad mortem (1 Epistula ad Corinthios, V, 1-2, ed. FUNK 1, p. 105).
Hos vero Apostolos quasi corona comitata est christianorum multitudo ingens (Cf TACITUS, Annales, XV, 44), qui veluti primitiae martyrum Ecclesiae Romanae putandi sunt, quemadmodum apud eundem Clementem scriptum legimus: Viris istis sancte vitam instituentibus, magna electorum multiludo aggregata est, qui suppliciis multis et tormentis, propter zelum passi, exemplar optimum inter nos exstiterunt (1 Epistula ad Corinthios, VI, 1: ed. FUNK 1, p. 107).
Quod ad Nos, anni definitam designationem, quo duorum Apostolorum martyrium factum sit, ad eruditorum disputationes reicientes, saecularibus celebrationibus, ad quas vos vocamus, hunc, qui volvitur, annum statuimus, hac de re exemplum secuti Decessoris Nostri ven. rec. Pii IX, qui anno millesimo octingentesimo sexagesimo septimo martyrium Sancti Petri summis caerimoniis commemorari iussit.
Quoniamque primigena Romae christiana communitas martyrium Petri et Pauli coniunctim celebravit, posteaque Ecclesia utriusque Apostoli anniversarium festum die vicesimo nono mensis Iunii simul agitavit, constituimus propterea, ut in saecularibus hisce ritibus memoria Principum Apostolorum martyrii uno tempore replicetur.
Nos vero ipsos par esse curare, ut saecularis, de qua loquimur, recordatio sollemniter agatur, quovis gentium inducta consuetudo demonstrat laudandi vel homines vel eventus, qui aliquod sui vestigium anteactis aetatibus reliquerunt, quique, si hinc tempora spectes, in quibus vel vixerunt vel acciderunt, hinc eorum monumenta, quae supersunt, nos quasi ad vivum recogitantes aperte rerum humanarum pretium non incassum doceant: quod fortasse magis posteris, ipsum nunc meditantibus, apparet, quam aequalibus, qui tunc temporis neque semper neque omnino ipsum aestimaverint. Dum enim hodie sensu historiae imbuti, quem votant, facilius animum in praeteritum tempus remittimus, interim sacrarum traditionum cultus, quo maxime catholicorum pietas constat, memoriam refricat, animum accendit, nova ingerit proposita; ex quo videlicet fit, ut dies quidam festus anniversarius in laetum piumque sollemne transeat, studium in animis antiquorum illustriumque facinorum commoveat, hominum denique mentes iubeat in transactum in futurumque aevum prospicere, tamquam si utrumque arcano quodam consilio in unum cogat, extremumque ei in aeterna sanctorum communione finem praestituat. Iamvero huiusmodi quasi quendam animorum sensum in iis quodammodo necessitate excitari opinamur, qui summorum Apostolorum Petri et Pauli memoriam sint usurpaturi, qui quidem, si pro Christo sanguine profuso humanam mortalitatem expleverunt, eiusdem Christi immortalitatis quasi perpetuum sacramentum, Ecclesiam hominibus usque ad ultima tempora reliquerunt, sibi parta hereditate incorruptibili, et incontaminata et immarcescibili, conservata in caelis (Cf 1 Petr 1,4).
Atque eo libentius una vobiscum, Venerabiles Fratres et Filii dilectissimi, anniversariam hanc celebrationem agimus, quod beati Apostoli Petrus et Paulus non solum Nostri sunt, sed etiam vestri, cum totius Ecclesiae iidem gloria sint. Hinc namque ad eos praeconium pertinet, quod in altera Epistula ad Corinthios legimus: Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi (2 Cor 8,23); hinc ab ipsis ad universam Ecclesiam haec verba diriguntur: gloria vestra sumus, et vos nostra (Cf 2 Cor 1,14). Quodsi tragicum sacrumque Romae solum eorum sanguinem excepit, et, quasi quaedam eximia tropea, eorum sepulcra servavit, atque Urbi mirabilis ea sors quasi propria contigit, ut singulare eorum munus et susciperet et continuaret, in promptu tamen habeatur oportet, munus hoc non unam loci Ecclesiam spectare, sed Ecclesiam universalem, cum in eo praecipue munus idem situm sit, ut Ecclesia, quae Romae est, simul veluti centri Ecclesiae universalis obtineat vicem, simul eiusdem fines aspectabiles et mysticos ad ipsius universitatis fines proroget. Scilicet unitas et - ut vulgato verbo utamur - catholicitas, quae per Sanctos Apostolos Petrum et Paulum in Ecclesia Romana, si historiam et locum respicimus, praecipuam suam sedem habent, non solum notae propriae et insignes sunt totius verbe magnaeque Familiae Christi, sed etiam dona totius Populi Dei communia, pro quo viva fidelisque Romana traditio eadem servat, tuetur, dispertitur, auget.
Quam ob rem Nostra haec adhortatio, praeterquam ad Nostram dilectam dioecesim Romanam, cuius beati Apostoli caelestes Patroni sunt, etiam ad vos omnes pertinet, qui Apostolorum Successores, et Pastores Ecclesias universalis estis, utpote Nobiscum illud episcopale Collegium efficientes, quod recens Concilium Oecumenicum, tantam ostendens doctrinae copiam, tantaque praesagiens Ecclesias incrementa, illustravit. Adhortatio Nostra ad vos quoque, fideles sacrique Ecclesias administri, pertinet. Immo vero vocem hanc Nostram ad ipsos pervenire velimus Fratres, qui, quamvis nondum sint Nobiscum perfecta fidei communione coniuncti, christiano tamen nomine exornantur, quosque duorum Apostolorum memoriam et spiritum colere lattantes non ignoramus. Quo loco peculiari quodam cum animi Nostri gaudio meminisse cupimus, venerandas Orientis Ecclesias pariter in suis liturgiis, quas vocant, sollemnibus ritibus duos Apostolorum Coryphaeos celebrare, pariter ipsorum in christiana multitudine cultum retinere vivum. Animadvertere etiam cordi est, apud disiunctas ab hac Apostolica Sede Ecclesias vel Ecclesiasticas Communitates Occidentis apostolicitatis, ut aiunt, notionem vigere, quam ut anniversaria haec celebratio perfectiorem et actuosiorem faciat sane velimus; quamque praeclaris illis verbis S. Paulus declaravit: superaedificati super fundamentum Apostolorum (Eph 2,20).
Attamen quorsum Nostra haec invitatio reapse spectat? Quomodo anniversarium hunc eventum una simul agemus? Pro sua consuetudine, Apostolica haec Sedes, cum praecipuam quandam celebrationem et sollemnem reddere et ad omnes Ecclesiae fines proferre animo proponit, simul spirituale aliquod bonum largitur: quod Nosmetipsi facere nequaquam recusamus. Sed nunc Nobis aliquid potius petere quam concedere placet. Placet porro modesti aliquid, sed magni petere: vos videlicet singulos omnes, Fratres et Filii Nostri, rogare placet, ut Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, qui verbis et sanguine Christi fidem testati sunt, ita memoriam agatis, ut eandem fidem vere et sincere profiteamini, quam ab ipsis condita et illustrata Ecclesia religiose accepit et cum auctoritate exposuit. Haec autem fidei professio, quam, testibus beatis Apostolis, Deo deferimus, omnino sit oportet singularis et publica, libera et conscia, interior et exterior, humilis et prompta. Velimus praeterea huiusmodi fidei professionem ab imo cuiusvis hominis corde proficisci, eandemque unam et amore plenam in universa Ecclesia resultare.
Quodnam enim recordationis, honoris, coniunctionis iucundius officium Petro et Paulo praestemus, quam declarationem fidei, quam ab ipsis quasi hereditate accepimus?
Probe nostis, ipsum caelestem Patrem Petro revelasse, quis esset Iesus, ipsum nempe esse Christum, Filium Dei vivi, Magistrum et Servatorem, a quo in nos gratia et veritas (Cf Io 1,14), nostra salus ac nostrae fidei quasi animus proficiscuntur; notum habetis, super Petri fidem Ecclesiam sanctam aedificatam esse (Cf Mt 16,16-19); scitis, post sermonem a Christo in urbe Capharnao habitum, cum multi Iesum derelinquerent, Petrum, Apostolici Collegii nomine, fidem in Christum Dei Filium professum esse (Cf Io 6,68-69); nostis Christum ipsum precatione sua spopondisse fore ut Petri fides numquam deficeret, eique, licet humanis infirmitatibus obnoxio, munus commisisse fratrum suorum fidem confirmandi (Cf Lc 22,32); nostis denique, viventem Ecclesiam a fidei professione, quam Petrus fecit Pentecostes die, quo Spiritus Sanctus in Apostolos illapsus est, exordium cepisse (Cf Act 2,32-40).
Estne igitur tam utile nobis beneficium, quod a Petro postulemus, vel tam dignum obsequium, quod Petro praestemus, quam fides, a qua nostra spiritualis vita procedit, ac propositum, quod ipse iubet, nos exhibendi fortes in fide? (1 Petr 5,9)
Ac pariter tenetis, quam strenuus fidei assertor S. Paulus exstiterit; siquidem ipsi Ecclesia debet sive praecipuum illud catholicae doctrinae caput, quo fides statuitur principium iustificationis nostrae, hoc est nostrae salutis nostrique supernaturalis commercii cum Deo, sive altiorem theologicam christiani mysterii intellegentiam, sive primam actus fidei explanationem, sive denique declarationem necessitudinum, quae inter fidem unam ac certam intercedunt atque stabilem firmitatem Ecclesiae aspectabilis, communitariae - uti aiunt - et hierarchicae. Cur igitur illum non invocemus perpetuum fidei magistrum; cur ab ipso non petamus magnum illud exoptatumque bonum, ut christiani omnes pristinam redintegrent unam fidem, unam spem, unam caritatem unius Corporis Mystici Cristi (Cf Eph 4,4-16); cur denique apud huius Apostoli et martyris sepulcrum pignus obsequii nostri non deponamus, hoc est propositum fortitudine apostolica missionalique studio profitendi illam fidem, quam ipse verbis, scriptis, exemplo, suoque profuso sanguine Ecclesiam ac mundum docuit iisque transmisit?
Quare spes Nobis affulget, fore ut saecularia sollemnia martyrii Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Ecclesiam universam ad permagnam christianae fidei professionem renovandam permoveant. Ac placet Nobis in huiusmodi faustitate opportunam agnoscere occasionem, ex divinae Providentiae consilio, oblatam Populo Dei ad plenam et rectam adipiscendam conscientiam fidei suae, ad eandemque excitandam, renovandam, confirmandam, profitendam. Ignorare minime possumus, nostra tempora id ipsum vehementer postulare. Nam, ut vos compertum habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, praesens huius mundi cursus, qui in subicienda sibi rerum natura ad nova prorsus admiranda inventa progreditur auctaque conscientia sui tantopere gloriatur, eiusmodi est, ut ad oblivionem et infitiationem Dei facile ducat. Hinc mala illa, quae rationis humanae, morum ac rei socialis provinciam perturbant, quaeque necessario imminutum religionis sensum consequuntur; hinc etiam persuasio animos pervadit, quasi fati necessitate fieri, ut homines pravis cupiditatibus et ineluctabilibus angoribus agitentur; unde Deus abest, ibi quoque deest rerum suprema ratio, deest lux prima humani intellectus, deest inconcussa regula morum, qua recte composita hominum consortio carere non potest (Cf S. AUG., De civ. Dei, 8, 4: PL 41, 228-229; Contra Faustum, 20, 7: PL 43, 372).
Dum autem apud nostrae aetatis homines religionis sensus minuitur, quo fides veluti suo naturali fundamento innititur, opinationes novae ad exegesim vel ad theologiam attinentes, saepe sumptae a philosophicis doctrinis audacibus quidem sed ineptis, huc illuc in catholicae doctrinae campum irrepunt. Quibus opinionibus non solum in dubium vocatur vel depravatur germana veritatum significatio, quas Ecclesia cum auctoritate docuit, sed, ficta causa religionem ad nostrorum temporum ingenium accommodandi, magisterii ecclesiastici norma neglegitur, investigationis theologicae studia ad placata historicismi, quem vocant, prorsus conformantur, audetur Sacrarum Scripturarum testimonio indolem sacram et historiae fidem denegare, et vel eo contenditur, ut apud Populum Dei ille mentis habitus inducatur, quem post-conciliarem appellant; talis scilicet mentis habitus, qui, firma cohaerentia posthabita, qua affluens et praeclara copia doctrinae legumque Concilia Oecumenici cum sacro patrimonio magisterii et disciplinae Ecclesiae componitur, eo spectat, ut translaticium fidelitatis studium erga Ecclesiam pessumdetur atque inanis propagetur spes christianam religionem nova interpretatione donandi, quae tamen nonnisi temeraria ac sterilis esse posset. Quid superesset de nostrae fidei veritatibus aut de theologali virtute, qua easdem credimus, si huiusmodi conatus, auctoritati magisterii ecclesiastici subducti, aliquando praevalerent?
Iamvero ad confirmandam fidem nostram recto sensu expressam, ad studium excitandum doctrinarum quae nuper a Concilio Oecumenico propositae sunt, ad catholicorum nisus sustinendos, qui novas rationes exponendi veritates fidei inquirunt, sed cum deposito doctrinae Ecclesiae plane consentientes eodem sensu eademgue sententia (Cf Vinzenz von Lerins, Commonitorium 1, 23: PL 50, 668; D.-S. 3020); ad haec omnia assequenda, dicimus, nunc, certo transacto temporis spatio, feliciter adveniunt saecularia huiusmodi Apostolorum sollemnia. Quae quidem omnibus Ecclesiae sanctae filiis eam geminam opportunitatem praebent: ut in primis Iesu Christo, Dei Filio, Mediatori et fidei nostrae Consummatori, verbas illis respondeant humilitatis et magnitudinis plenis: ego credo, scilicet eius Verbo, eius Personae eiusque salutis nuntio plenum praestent intellectus et voluntatis assensum (Cf Heb 12,2; Conc. Vat. I, Const. Dogm. de fide catholica, c. 3: D.-S. 3008, 3020; Conc. Vat. II, Const. Dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 5: AAS 57 (1965), p. 7; Const. Dogm. de Divina Revelatione Dei verbum, 5, 8: AAS 58 (1966) pp. 819, 821); ut praeterea summos illos Christi testes, Petrum et Paulum, debito prosequantur honore, renovantes nempe christianum propositum nostram ipsorumque fidem sincere et actuose profitendi, atque etiam precatione et opera allaborantes, ut inter christianos universos eiusdem fidei unitas redintegretur.
In animo non habemus aliud indicere Iubilaeum, cum proxime ad finem venerit Iubilaeum extraordinarium, quod post conclusum Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum statuimus; attamen paterno animo vos omnes hortamur, Venerabiles Fratres in Episcopatu, ut Symbolum fidei verbis explanetis, peculiaribus sacris officiis honestetis, ac praesertim rite et saepe una cum vestris sacerdotibus et christifidelibus pronuntietis, hac vel illa adhibita formula, quae in catholicae Ecclesiae precibus in usu est.
Periucundum scitu Nobis erit, Symbolum fidei in honorem beatorum Apostolorum Petri et Pauli, in unoquoque tempio cathedrali recitatum esse, praesentibus, una cum Episcopo, Presbyteris, sacrorum Seminariorum alumnis, Laicis catholicis pro Christi regno militantibus, Religiosis viris et sacris virginibus atque quam frequentissimo christifidelium coetu. Idem facere curent singulae universae Paroeciae, quod attinet ad suam communitatem, atque quaevis religiosa domus. Itemque suademus, ut huiusmodi christianae fidei professio statuto definitoque die pronuntietur in unaquaque domo, ubi christiana versetur familia, in catholicarum consociationum sedibus, in scholis atque in valetudinariis catholicis, in omnibus locis sacris ritibus destinatis, in omnibus denique sedibus et conventibus, in quibus vox fidei significare et confirmare possit sinceram animi assensionem christianae vitae generi, ad quod omnes vocati sumus.
Singulari autem adhortatione Sacrarum Scripturarum interpretes atque sacrae Theologiae peritos compellamus, ut Ecclesiae magisterio adiutricem dare velint operam, ad veram fidem a quovis errore tuendam, ad eius haud explorata arcana penitus perscrutanda, ad eius notiones recte explanandas, atque ad rectas exponendas rationes, quibus ea investigetur atque divulgetur. Quod idem sacris concionatoribus, christianae religionis praeceptoribus et catechesis institutoribus dicimus.
Hic igitur saecularis annus, quo SS. Petri et Pauli memoria recoletur, veluti annus fidei existimandus erit. Cum vero cupiamus, ut huius anni celebratio quantum potest ubique uno tempore agatur, Nosmetipsi eidem initium faciemus die vicesimo nono proximi mensis Iunii, iisdem Apostolis sacro, atque usque ad eundem insequentis anni diem saecularem hanc memoriam peculiaribus officiis atque caerimoniis distinguemus, eo nempe spectantes, ut christifideles, hisce incitamentis infiammati, seipsos intus perficiant, atque fidem altius scrutentur, religiose profiteantur, operibus testentur, sine qua impossibile est placere Deo (Heb 11,6. 11), per quam fore confidimus ut promissam nobis salutem assequamur (Cf Mc 16,16; Eph 2,8; etc. ).
Hunc autem nuntium, spiritualis exspectationis atque spei plenum, dum vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, mittimus, minime dubitantes, quin omnes Nobiscum religiosissimis animis consentiatis, nomine atque potestate beatorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum in sepulcris consistit ac floret haec Romana Ecclesia, heres, alumna atque custos unitatis et catholicitatis, quas iidem in ea veluti in domicilio et in fonte posuerunt, ex imo pectore vobis salutem dicimus atque Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Pontificatus Nostri quarto.