Exulta, Lusitania felix

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
Litterae Apostolicae
Exulta, Lusitania felix

a papa Pio XII.
SANCTUS ANTONIUS PATAVINUS, CONFESSOR, ECCLESIAE UNIVERSALIS DOCTOR DECLARATUR
16. ianuarii 1946

(Commentarium officiale et fons: AAS 38 (1946) 201-204)

Ad perpetuam rei memoriam. — Exulta, Lusitania felix; o felix Padua, gaude; tantum enim genuistis terrae caeloque, haud imparem micanti sideri, virum, qui non solum sanctitudine vitae miraculorumque inclyta fama, sed etiam doctrinae caelestis effuso splendore coruscans, orbem universum illuminavit, et adhuc fulgentissima luce collustrat. A christianis parentibus, nobilique genere claris, Ulissipone, civitate Lusitaniae principe, ortum , innocentiae atque sapientiae seminibus a Deo omnipotenti fuisse donatum abunde, a primo propemodum eius diluculo vitae ex pluribus indubiisque signis facile conici potuit. Adulescentulus adhuc, apud Canonicos Regulares Sancti Augustini indutus humili sago, undecim per annos religiosis virtutibus animum instruere, mentemque caelestis doctrinae thesauris ditare sategit. Sacerdotio deinceps, aeterni Numinis gratia, feliciter auctus, dum perfectioris vitae rationem aucupatur, Protomartyres Fratres Minores quinque sodales, in sacris Marrochii expeditionibus, roseas Seraphici Ordinis auroras tinxerunt sanguine suo. Quo gavisus fidei christianae glorioso triumpho, ardentissimo Antonius martyrii exarsit amore, et, navi profectus gaudens Marrochium versus, longinquas Africae felix attigit oras. Sed paulo post gravi morbo correptus, iterum navim ascendit in patriam reversurus, sed tempestate saevissima maris oborta, ventorum vi hinc inde iactatus in undis, compulsus ad Italiae, sic disponente Deo, exstrema littora fuit. Illic autem ignotus cum omnibus esset, nec quemquam agnosceret ipse, assisiatem urbem petere cogitavit, in quam complures nuper convenerant sui Ordinis sodales atque magistri. Quo cum pervenisset, Franciscum Patrem summa laetitia agnovit, cuius dulcis aspectus tali tantaque eum suavitate perfudit ut animum eius seraphici spiritus ardentissimo infiammaverit aestu. Cum vero doctrinae caelestis Antonii, iam longe lateque fama percrebuerit, Seraphicus Patriarcha, de ea certior factus, Antonio docendi Fratres munus committere voluit, verbis usus, in scribendo, suavissimis illis: «Antonio Episcopo meo, Frater Franciscus salutem. Placet mihi quod sacram Theologiam legas Fratribus, dummodo inter huiusmodi studium sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguas, sicut Regula continetur ». Hoc magisterii officium adamussim explevit Antonius, qui Lectorum omnium exstitit seraphico in Ordine primus. Bononiae in urbe docuit, studiorum principe sede; dein Tolosae, postremo Monte Pessulano; harum utraque studiorum clarissima in urbe. Edocuit Fratres Antonius, fructusque collegit uberrimos, neque oratio deferbuit, prout Seraphicus Patriarcha praeceperat ei. Quin etiam non verbi magisterio solum, sed exemplo quoque sanctissimae vitae, suos Patavinus instituendos curavit alumnos, puritatis praesertim candidissimum tuitus florem. Quantum vero earum id Immaculato fuerit Agno, haud omisit pluries nostro patefacere Deus. Frequenter enim dum solus in sua tacita cella, stat, orans, Antonius, dulciter in Caelo oculis animoque defixus, en subito Iesus Infans, fulgentissimo radians lumine, collum Franciscalis iuvenis tenellis amplectitur ulnis, ac, leniter arridens, puerilibus blanditiis cumulat Sanctum, qui, abstractus a sensibus, et Angelus ex homine factus, cum Angelis et cum Agno, nunc « pascitur inter lilia » (Oant., II, 16). Quantam autem lucem Antonii doctrina diffuderit, haud aliter quam verbi divini praeconium, aequales recentioresque uno testantes assensu, sapientiam eius am plissim is ornant laudibus et sacram dicendi vim ad sidera extollunt. Si quis vero Patavini « Sermones » attente perpenderit, Sacrorum voluminum peritissimus Antonius apparebit; in perscrutandis dogmatibus theologus eximius; in asceticis quoque tractandis ac mysticis rebus insignis doctor atque magister. Quae omnia, quasi thesaurus quidam artis divinae dicendi, haud exiguam opem, praesertim Evangelii praeconibus, suppeditare valent; ditissimumque quoddam veluti aerarium constituunt, e quo potissimum sacri oratores, ad veritatem tutandam, ad propulsandos errores, ad haereses refellendas, ad perditorum hominum animos in semitam rectam revocandos, haurire abunde argumenta validissima queunt. Quoniam vero Anto- nius frequentissime usus est testibus sententiisque ex Evangelio depromptis, iure meritoque « Doctoris Evangelici » nomine dignus apparet. Ex hoc nimirum, quasi profluentis aquae fonte perenni, haud pauci Doctores Theologi et verbi divini praecones iugiter hauserunt hodieque largiter hauriunt, quippe cum Antonium magistrum existiment, eumque habeant Sanctae Ecclesiae Doctorem. Quo quidem in proferendo iudicio, ipsi Bomani Pontifices auctores auspicesque fuere, ac suo ipsorum exemplo antecesserunt. Etenim Xistus IV, in Litteris Apostolicis Immensa> die X II mensis M artii, anno MCCCCLXXH datis, haec scriptis tradidit suis; « Beatus Antonius de Padua, veluti oriens ex alto, splendissimum sidus efïulsit, qui, suis amplissimis meritorum virtutumque praerogativis, profunda divinarum rerum sapientia et doctrina ac ferventissimis praedicationibus orthodoxam fidem nostram catholicamque Ecclesiam illustravit, ornavit, stabilivit ». Itidem Xistus V in Litteris Apostolicis sub plumbo datis die xiv mensis Ianuarii anno MDLXXXVI ita scripsit : « Beatus Antonius Ulyssiponensis, eximiae sanctitatis vir fuit..., divina prae- terea imbutus sapientia ». Proximus autem Decessor Noster, Pius Papa XI, rec. mem., in Epistola Apostolica Antontana sollemnia septimo exeunte saeculo a felici B. Antonii transitu die i mensis Martii, anno MDCCCCXXXI data, ad Excmum P. D. Eliam Dalla Costa, Patavinum Episcopum, nunc S. R. E. Cardinalem Florentinorum Archiepiscopum, divinam extollit sapientiam illam, qua, praeditus abunde, magnus hic Franciscalis Apostolus, integritatem Evangelii sanctitatemque instaurare contendit. Sed ex Epistola eadem Decessoris Nostri aptissima haec renovare verba iuvabit : « Thaumaturgus Patavinus procellosam aetatem suam, profligatis passim moribus infectam, christiana collustravit sapientia, ac veluti suae virtutis suavitate perfudit... (In Italia) potissimum apostolica eius vis ac navitas inclaruit ; hic impensissimo, ab eo exantlati labores ; at in Galliae etiam provinciis bene multis, quandoquidem omnes Antonius, Lusitanos nempe suos, Afros, ítalos, Gallos, quotquot denique catholica veritate indigere intellexisset, nullo habito gentis nationisque discrimine actuoso studio suo complectebatur. In haereticos autem, Albigenses scilicet, Catharos et Patarenos, eo tempore paene ubique furentes ac germ anae fidei lum en in christifidelium animis restinguere conantes, tam strenue feliciterque decertavit, ut « haereticorum malleus» iure merito nuncuparetur ». Nec praetereunda, quin etiam maximi habenda est ponderis atque momenti, laus summa quam Gregorius Pp. IX, qui concionantem audierat Antonium eiusque admirabilem conversationem expertus fuerat, Patavino tribuere voluit, « Aream Testam enti » et u Sacrarum Scripturarum scrinium » illum appellans. Memoratu pariter dignissimum esse videtur, quod, die ipsa x x x mensis Maii anno MCCXXXII^ qua Thaumaturgus Patavinus cooptatus in Sanctorum Caelitum numerum fuit, mensibus vix undecim a beato transitu emensis, Antonii Canonizatione sollemni Pontificali ritu peracta, Gregorium Antiphonam Sanctorum Doctorum Ecclesiae propriam elata voce canendo recitasse tradunt : « O doctor optime, Ecclesiae Sanctae lumen, beate Antoni divinae legis amator, deprecare pro nobis Filium Dei». Ex quo factum est ut vel ab initio in sacra Liturgia cultus Sanctorum Doctorum Ecclesiae proprius Beato Antonio tribui coeptus sit, inserta in eius honorem Missa de Doctoribus in Missali « secundum consuetudinem Romanae Curiae ». Quae porro Missa, etiam post emendationem anno MDLXX a Sancto Pio V in Kalendario peractam, ad nostra usque tempora apud Franciscales Familias universas, atque Patavinae dioecéseos nec non Lusitanae ac Brasiliensis ditionum apud clerum utrumque, adhiberi haud destitit unquam. Factum praeterea est, ex iis quae reseravimus ante, ut, vixdum Sanctorum Caelitum honoribus Antonio decretis, ita pingi sculpive eius imagines coeperint, ut eaedem Franci- scanum magnum Apostolum Christifidelium pietati excolendum proponerent, altera manu, vel prope, librum habentem apertum , sapientiae doctrinaeque indicem , flammam altera, fidei ardoris sym bolum , manu tenentem. Nihil mirum igitur si complures, nedum ex Seraphico Ordine qui in suis conventibus generalibus pluries vota deprompsit ut Doctoris cultus, Patavino Thaumaturgo per saecula tributus, confirmaretur et ad universam Ecclesiam extenderetur, sed ex omnibus coetibus viri clarissimi ardentissima haec desideria sua detegere non dubitaverit. Quae vota cum, septingentésimo vertente anno a beato Antonii transitu eidemque caelestibus decretis honoribus quam maxime adaucta sint,.'Franciscanum Minorum Ordo proximo Deçessori Nostro rec. mem. Pio Pp. XI, nuperrime vero etiam Nobismet Ipsis enixas postulationes adhibuit ut in numerum Sanctorum Ecclesiae Doctorum Antonium rite réferre velimus. Cum praeterea huiusmodi vota tum S. R. E. Purpurati Patres, tum Archiepiscopi atque Episcopi quam plurimi, nec non Religiosorum Ordinum seu Congregationum Praelati aliique doctissimi viri, sive e clero sive e popularibus, sive, denique, e Studiorum Universitatibus atque Institutis Coetibusque, suis ipsorum suffragiis auxerint et cumulaverint, Nos Romanae Sacrae Ritibus tuendis Congregationi tanti momenti rem opportunum «pro voto» committere duximus. Quae quidem Sacra Congregatio mandato Nostro naviter de more obtemperans, viros ad rem accurate examinandam idoneos « ex ofi&cio » delegit. Eorundem itaque exquisitis obtentisque suffragiis separatis, atque etiam praelo impressis, illud tantum supererai, ut qui eidem Congregationi sunt praepositi rogarentur an, consideratis tribus quae post rec. mem. Decessorem Nostrum Benedictum Pp. XIV in Ecclesiae universalis Doctore enumerari solent requisitis : insigni, nempe, vitae sanctitate, eminenti caelesti doctrina, nec non Summi Pontificis declaratione, procedi posse censerent ad S. Antonium Patavinum Ecclesiae universalis Doctorem declarandum. In ordinario autem conventu die xn mensis Iunii, anno MDCCCCXLV in Aedibus Vaticanis habito, End S. R. E. Cardinales Sacrorum Rituum Congregationi praepositi, a Dilecto Filio Nostro Raphaële Carolo S. R. E. Presbytero Cardinali Rossi, Sacrae Congregationis Consistorialis a Secretis et huius causae Ponente, debita rerum relatione facta, audito quoque dilecto filio Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali, consenserunt. Quae cum ita sint, nos, Franciscanum omnium ceterorumque suffragatorum votis ultro libenterque concedentes, praesentium Litterarum -tenore, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque A postolicae potestatis plenitudine, Sanctum Antonium Patavinum, Confessorem, Ec- clesiae Universalis Doctorem constituimus, declaramus. Non obstantibus constitutionibus atque Ordinationibus Apostolicis ceterisque in contrarium facientibus quibuslibet. Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,

die xvi mensis Ianuarii, in festo Protomartyrum Franciscanum, a. MDCGCCXLVI

Pontificatus Nostri septimo.
Pius XII.