Sanctus pontifex (verba)

Aus Kathpedia
(Weitergeleitet von Sanctus pontifex)
Wechseln zu: Navigation, Suche
Declaratio
Sanctus pontifex

S. Congregatio de disciplina Sacramentorum
S. Congregatio pro Clericis
a papa Paulo VI.
24 maii 1973
de praemittendo sacramento Penitential primae puerorum Communioni

(Fons: commentarium officiale: ASS LXV [1973] 410)

Sanctus Pontifex Pius X, Decreto « Quam singulari » diei 8 Augusti 1910 (A.A.S., pp. 577-583), praescripto canonis XXI Concilii Lateranensis IV innixus, statuit ut pueri, iam a discretionis aetate, sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae reciperent. Quod praeceptum, per universam Ecclesiam in praxim deductum, plurimos vitae christianae et perfectionis spiritualis fructus attulit et etiam nunc affert.

« Addendum » vero Directorii Catechistici Generalis a Sacra Congregatione pro Clericis die 11 Aprilis 1971 promulgati (A.A.S. 1972, pp. 97-176) consuetudinem praemittendi sacramentum Poenitentiae primae puerorum Communioni his verbis firmat : « Omnibus perpensis, prae oculis habita praxi communi et generali cui per se derogari nequit sine Sedis Apostolicae beneplacito, auditis Conferentiis Episcopalibus, eadem Sancta Sedes expedire iudicat ut vigens in Ecclesia consuetudo praemittendi Confessionem primae Communioni servetur» (n. 5).

Idem documentum consideravit quasdam novas praxes alicubi introductas primum accessum ad Eucharistiam permittentes absque Poenitentiae sacramenti susceptione, sinens tantum ut illa experimenta ad tempus quidem protrahi possent « sermone cum Sede Apostolica prius habito atque cum eadem Sede... animo uno» (ibidem). Re attente considerata ac prae oculis habitis Episcoporum optatis, Sacrae Congregationes de Disciplina Sacramentorum et pro Clericis, praesenti hoc documento, adprobante Summo Pontifice Paulo V I , declarant huiusmodi experimentis, iam duobus transactis annis, finem imponendam esse una cum conclusione anni scholaris 1972-1973, ac proinde obtemperandum ubicumque et ab omnibus Decreto « Quam singulari » .

Datum Romae, die 24 Maii 1973.

ANTONIUS Card. S AMORE,
Praefectus
IOHANNES Card. WRIGHT,

Praefectus
Meine Werkzeuge